- AES Coronarium
- AES Coronariumin Cyprii aeris generibus, tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum, speciem auri in coronis histrionum praebet, ita Plin. l. 34. c. 8. Inde nomen adeptum, teste Isidorô l. 16. c. 19. Graeci Χολοβαφον vocant, et χολοβάφινον, i. e. felle tinctum. Pollux, Χολοβάφος, χολοβαφίνη, οὕιπ γὰρ ἐπὶ τῶ πλατμάτων οἰ Αττικοὶ την´ χρυσοειδῆ ἐκάλεσαν, Cholobaphus, Cholobaphina; ita enim in ludis scenicis colorem auro similem Attici appellabant. Hesych. Χολόβαφα, τα χρυσῳ ἐμφερῶς Βεβαμμένα, Cholobapha, quae in auri speciem tincta sunt. Nicander de dracone in Theriacisv. 443.---- ---- ---- Νέρςθε δὲ πώγωνΕ῎πλεθ᾿ ὑπ᾿ ἀνςθερεῶνα χολοβάφος.---- ---- ---- ---- Infra autem barbaSub mento est cholobapha,i. e. χρυσίζων, aurum referens, ut ibi Scholiastes habet. Proinde Philosophus fere initiô l. 1. de Sophisticis Elench. elenchum veri Syllogismi speciem habere dicit, quomodo lithargyrina et stannea videntur esse argentea, τὰ δὲ χολοβάφινα κρυσᾶ, cholobaphina autem aurea, etc. Huic aeri cum in singulas uncias sex addebantur auri scrupuli, i. e. quatuor aeris partibus quinta, fiebat Pyropum aes, ita dictum, quod ignem fulgore suô referret; de quo vide infra, in voce Pyropum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.